Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

lum, et malum honum ; ponentes tenebras lueem et lucem tenebras. Curn, si etiam personarum ac­ceptores essemus , in illis deberemus personas ac­cipere, quae salutem earum parerent, non peri­culum generarent; eos corrigentes seuerius, quos tenerius amaremus ; quoniain qui parcit virgae, odit filium, iu\ta testimonium Sapientis ; et De­us, quem diligit , legitur castigare. Serenitatem luam rogainus, monemus et hortamur in Domino , ac in remissionem tibi iniungimus peccatorum ; quatenus eiusdem Legati in his et aliis, quae salu­tem tuam respiciunt, consiliis et monitionibus hu­iniliter aquiescens, praedicta omnia sine diflicultate qualibet facias taliter emendari , quod diuinam olfensam euites , quin potius laudeni ab homini­bus, et praemium a Domino assequaris. Alioquin ne tibi , quem de corde puro , conscientia bona, et fide non ficta diligimus , sirnus perditionis oc­casio , et nobis etiam causa mortis ; sed periculum nostrum , tuamque perniciem , et Ecclesiae infa­miam , cum toties ipsi legato friuolis occasionibus per diuersos illusum sit terminos, euiteruus, sen­tentias, quas idem tulerit in rebelles, ratas habe­bimus , et faciemus auctore Deo inniolabiliter ob­seruari. Tu vero fili charissime prudenter proui­deas , ne in illius diflicultatis articnlum te indu­cas; de quo de facili exire non possis. Datum Anagniae , secundo Idus Augusti Pontificatu.s no­stri anno VII. " Ex reg. ann! VII. epist. 270. Coll. Cornidesii. Tom. VII. pag. 178.

Next

/
Oldalképek
Tartalom