Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

,•/. Ch. 1255. Idetn Gregorius zelum legati sui in corri­gendis vigentihus in Hungaria excessibus laudat, ri­gorem tamen in dictandis excommunicationis ac inter­dicti sententiis prudenter adliihere inbet. Gregorius — Eleeto Praenestino, Apostolicae sedis Legato. — Gaudeinus in Domino, et tibi etiam congaudemus, quod talia nobis de tuis acti­bus referuntur, et sic te geris viriliter et pruden­ter , quod tuae circumspectionis honestas nobis et fratribus nostris spiritualium praestat materiam gaudiorum ; propter quod sollicitam diligentiam, et diligentem sollicitudinem, quam te in commis­so tibi legationis officio adhibere didicimus; pluri­mum in Domino commendamus. Yerum quia finis non pugna coronat, discretionem tuam monemus, et hortamur attente, quatenus assumpto fortitu­dinis spiritu in Domino confortatus, iniunctum tibi legationis oflicium, sicuti coepisti ? Jaudabliter prosequaris; vt sicut columba, volente Domino , reuersus ad arcam fructum feras permanentem, qui et gustu placeat, et odoris suauitate delectet. Ceterum cum, sicut litterae tuae, nobis exhibitae continebant, et dilectus filius R o g er i u s, capel­Janus tuus , fideliter nobis exposuit et prudenter, Charissimus in Christo filius noster, A. Ifungariae Ilex illustris, prauis quorumdain inductus et sedu­ctus consiliis, friuolis occasionibus , per diuersos terminos sollicitudine tua delusa, diligenter a te monitus super emendatione illorum, pro quibus in quosdam familiares ipsius excommunicationis, et in regnum interdicti sententia fuerunt per venera­bilem Fratrem nostrum, Strigoniensem Archiepi­scopum promulgatae, monitis non aquieuerunt monitoris, nec salutaribus consiliis salubriter con­24 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom