Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tinet, voluit emendari, cum posset, regnum Hun­gariae supposuit ecclesiastico interdicto, et in quos­dain familiares tuos excommunicationis sententiam promulgauit. Et licet recepta a te iuratoria cau­tione , quod et pro quihus Jatae fuerant sententiae supradictae emendari faceres ante Eestum Sancti Stephani proximo tunc venturum; alioquin de as­sensu tuo ipsae sententiae, sicut prius, ferrentur in regnum , easdem obtinueris relaxari; nihil ta­men exinde facere voluisti, quuinque postmodum te per litteras et solemnes nuncios instanter pe­tente propter hoc et alia , quae in eodem regno limam correctionis apostolicae requirebant, lega­tum in Yngariam d,e nostro latere destinari , Dile­ctum iilium nostrum I. Praenestinum electum, amicum Dei, virum vtiqtie secundLtm cor nostrum, morum honestate conspicuiim, praeditum scientia litterarum, et prouidentia circumspectLim , ad par­tes Yngariae commisso sibi legationis plenae oili­cio prouiderimus destinandum, et ipse secLindum datam sibi a Deo prudentiam te ad emendanda praedicta, postqLiam ei non tam manifesta , qLiam notoria exstiterunt, salubribus monitis, et crebris exhortationibus inducere stLiduisset; apLid regiam CelsitLidinem, de quo miramur non modicum , et turbamur, iuxta suum et nostrum desiderium non j^rofecit, prout tam ipsius Legati litteris, quam alias nostro fuit Apostolatui nuper reseratLim. Qiiia vero apLid nos esse non debet acceptio perso­narum, vt aliter Principibus et potentibus , et aliter abiectis et humilibus radicemus , ne sit in manibus nostris mensura iniqua et statera dolosa, vt aliter illis, et istis aliter metiamur ; quoniam secundum Prophetam : vae qLii dicunt bonum ma­Tom. III. Yol.II. 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom