Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nedicto Waradiensi , EpiscojDis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionysio Comite Palatino, Demetrio Aulae nostrae Curiali Comite, et Bachiensi, Nicolao , filio Borch Supruniensi, Ladislao Musuniensi, Petro , fratre Marcelli, Nitriensi, Stephano Bichoriensi Comitibus; Nicholao Magistro Tawarnicorum, et Comite Posoniensi; Mauritio Dapiferorum , Michaele Agazonum , Bagyn Pincernarum magistris, et aliis quam pluribus Co~ mitatus tenentibus. Regni nostri anno XXX. " E Collect. Heuenesi Tom. 50. L. NN. p. 159. A. Ch. 1253. Idem Andreas monasterio S. Mariae de monte, alias Kedhel, nonnullas addicit possessiones. Nos Andreas, Dei gratia, Rex Hungariae, omnibus christianae professionis hominibus salutem in vero salutari. Ad vniuersorum peruenire volumus notitiam; quod lis, quae vertebatur inter Magistrum Pous ex vna, et griseos monachos Monasterii Dominici Bani Sanctae Mariae de Monte, ex altera, supra terra Sumuld, Stanch, et Dunaczel in insula ; in praesentia nostri, nostrorumque Baronum' sic fuit determinata : veniens Bors Comes afiirmauit se possessionem illam, pro qua agebatur, vendidisse iustae emtionis et venditionis titulo , et vt ipse fratribus contangentibus teneretur siue in precio , siue in concambio; Magister vero Pous omnino a tali controuersia absoluit , et possessiones praefatas , vt irreuocabiliter possideret, permisit. Bors igitur Comes, cuin fratribus eiusdem paciscens, dedit eis villas duas Miksa, scilicet, quae est iuxta monasterium eorum fratrum , et aliam Flechindorf, quae est iuxta