Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Danubium versus Posonium; et istas duas ad prae­sens ; post decessum vero eiusdem Bors, conces­sit idem ipse dimidiam partem villae cuiusdam, nomine Hetczer, vicinam superius nominatae vil­lae in perpetuum absque vlla conditione possiden­dam pro concambio. Nos igitur , ne huiusmodi foederis pactatio deductione temporum possit in irritum deduci, quod calumniae iiliam introduce­remus, praesentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri munimine roboratam. Praesentibus Nobilibus : Nobili viro Vgrino , Colocensi Archi­episcopo , Dionysio Palatino, Nicolao, fdio Borz, Demetrio Iudice Curiae nostrae, Nicolao, Magi­stro Tauernicorum nostrorum , Ladislao Comile Musuniensi , et aliis quam pluribus existentibus. Datum per manus venerabilis Domini Vgrini, Co­locensis Archiepiscopi et aulae nostrae Canccllarii. Anno gratiae Millesimo, Ducentesimo, trigesimo tertio." £x archiuo Camcrae eruit Heuenesi T. 53. p. 2—3. J. Ch. 1233. Bela, Rex iunior, donalionern monasterio S. Mariae a Patre suo factam rati habet. Bela , Dei gratia, Rex , primogenitus regis Hungariae, omnibus hanc paginam inspecturis sa­lutem, et prosperos ad vota successus. Cum vni­uersas Ecclesias per orbem terrarum iuste fuuda­tas, regiae Maiestatis subsidio teneamur pariter et iuuamine protueri ; quadam praerogatiua ac spe­cialiori studii cura Ecclesias , quae in honorem Beatae Virginis dignoscuntur consecratae , quae mater omnium est, et regina, vigilanter in iure suo proponimus confouere. Notilicamus igitiir

Next

/
Oldalképek
Tartalom