Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

GT.uae nos tangunt et de cetero tangent, obserua­binius nunc et in futurum ; et ad ea, quae tan­gunt, vel tangent regem Yngariae, dabimus ro­gando et consulendo operam, quod rex, qui est, et quicunque pro tempore fuerit, et omnia capi­tula et singula debeat obseruare. In cuius rei te­stimonium praesentes litteras ad petitionem prae­dicti Legati sigillo nostro fecimus communiri. Ibidera p. 123. A. Ch. 1233. Iuramentum Calo - Ioannis , filii Iursac, Graecorum Imperatoris, super eodem. Noscant Vniuersi praesentes litteras inspectu­ri, quod nos Calo — Iohannes, filius quondam lur­sac Imperatoris Constantinopolitani , Demetrius iudex aulae regiae, et Comes Simon, vobis Domine Iacobe, Apostolicae sedis Legate, vice et nomine Romanae Ecclesiae, et omnium Ecclesiarum Vn­gariae, sponte , et sine conditione, tactis sacro­sanctis Euangeliis, promittimus et iuramus, quod in omnibus et per omnia bona fide tenebimus et obseruabimus nunc et in futurum omnia et singula capitula, quae sunt in compositione vestra et Do­mini Andreae regis Hungariae nos tangentia; et in liis , quae tangunt dictum regem praesentem, vel alium, qui pro tempore fuerit, dabimus ope­ram, studiose hortando , rogando, et consulendo in omnibus bona fide, vt omnia et singula capi­tula in ipsa compositione facta, aurea bulla ipsius regis signata in perpetuum impleat, et obseruet. In cuius rei testimonium praesens scriptum nostris sigillis duximus roborandum. Actum decimo Kal. Octobris. u Ibidem p. 125.

Next

/
Oldalképek
Tartalom