Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1233. Iuramentum quorumdam Nobiliurn suptr eodem. Nos Iula magister Tawarnicorum, Demetrius magister Dapiferorum, et Opoy Comes de Symigh, tenore praesentium promittimus, quod omnia ca­pitula deducta in compositionem factam inter ve­nerabilem Patrem Iacobum , Praenestinum ele­ctum, Apostolicae Sedis Legatum ex vna parte, et Andream illustrem regem Hungariae ex altera, quae nos tangunt, et de cetero tangent, obserua­bimus nunc et in perpetuum; in futurum et ad ea, quae tangunt personam regis , dabimus ro­gando et consulendo operam, quod Rex, quicun­que pro tempore fuerit, omnia capitula et singu­la debeat obseruare. In cuius rei testimonium praesentes litteras ad petitionem praedicti Legati sigillis nostris fecimus communiri. " Ibidem p. 126. A. Ch. 1233. Andreas II. R. H. pro scipho aureo mona­sterio de Tihan annuos mille Zuanos salis confert. In nomine sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia , Vngariae, Dalma­tiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Lodomeriaeque Rex. Viris religiosis — Abbati et Conuentui de Tichonio, eorumque successoribus in perpetuum. Per praesens scriptum cunctis , nunc et in futu­rum volumus esse notum , quod olim in redem­tione cuiusdam c i p h i a u r ei cum gemmis , et lapidibus pretiosis redimiti, quem in nostrae pe­regrinationis aggressu de vestro monasterio rece­pimus, mille Zuanos contulimus vestro monaste­rio in perpetuum possidendos. Statuentes , vt Sa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom