Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

seruare non studuerint iuramenta, diu non poteri­mus sub dissimulatione transire. — Quibus exhi­bitis ipsum monuimus etiam viua voce de omni­bus his , quae in praemissis litteris continentur. Monuiinus etiam, nobilem virum, Dominum Pe­rosus, ipsius regis tavarnicorum magistrum, Iulam Waiavodam , Matheum Comitem , vt secundum quod ipsi iurauerant, omnia in compositione de­ducta , personas eorum tangentia , inuiolabiliter obseruarent. In spectantibus vero ad regem, ipsum regem monendo, inducendo, ac consulendo ei­dem darent operam cum efFectu , vt idem rex ef­fectui mancipet et obseruet. In cuius rei testimo­nium praesentes litteras nostrorum sigillorum mu­nimine duximus roborandas. Datum Bach. anno gratiae millesimo , ducentesimo, trigesimo tertio , quinto Kal. Decembris. " E Dipl. et litteris Bibl. Vatieanae p. 111. 1 A. Ch. 1233. luramentum Colomanni regis et Ducis Scla­uoniae de compositione pacis praedictae seruanda. Nos Colomanus, Dei gratia Rex, et Dux to­tius Sclauoniae, omnibus praesentes litteras inspe­cturis , facimus manifestum , nos vidisse et habu­isse litteras sigillatas sigillo Domini Andreae illu­stris regis Hungariae , Patris nostri , et notasse capitula singula diligenter super compositione ha­bita inter venerabilem Patrem, Iacobuin Praene­stinum eleclum , A. S. L. ex vna parte , et prae­dictum Dominum Andream regem ex altera super negociis ecclesiarum Hungariae et aliis; et tenore praesentium promittimus et iuramus, quod omnia ct singula in compositionem praedictam deducta,

Next

/
Oldalképek
Tartalom