Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

«a Prenestinus electus, Apostolice sedis Legatus, salutem, et honorum omnium incrementum. Cum yestram lustramus prudentiam illustrem,nostri me­moriam non querimus illustrare, placere tamen credimus, si placita inter nos, et patrem Yestrum habita, Vestro ingenio mediante, quam iurastis, vestram rogemus Amicitiam observare. Hinc est, quod dilectionem vestram obsecramus, pariter et monemus, quatenus super salibus tam praesentis anni, quam futurorum, quod ad Celsitudinem Ve­stram spectat, Ecclesiis satisfaciatis, aut cum effe­ctu satisfieri iubeatis. Saracenos etiam, vel quos­libet infideles, quantum ad vos pertinet, nec prae­ficiatis publicis officiis, nec ab aliis praefici per­mittatis. Sed et quae adDominum regem , patrem vestrum spectare noscuntur, in compositionem de­ducta, ipsum, sicut promisistis inducere, ac mo­nere curetis; vt absque illibatione et difficultate obseruet. Enim vero, quia praesentes vobiscum lo­qui personaliter non valemus, pauca de pluribus per dilectos in Cliristo Patrem, Episcopum Sirmi­ensem et socium et capellanum nostrum Magistrum Albertum, Vestrae Magnificentiae intimamus super his per eosdem. Responsionem Vestrae magnitudi­nis exspectantes, quos propterea ad Vestram prae­sentiam destinamus, vt ad obseruantiam tam prae­missorum, quam aliorum omnium, quae in com­positionem , quam habuimus cum patre Vestro, venerunt, vos vice nostra moneant, et inducant, quatenus personam Vestram contingere dinoscun­tur. Quippe Vestram nolumus latere prudentiam, quod cum pauca, vel nulla de compositione post tot iuramenta conspiciamus seruata , illorum con­tumaciam et contemtum, qui propria circa hoc

Next

/
Oldalképek
Tartalom