Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

munitum concessum sacerdotibus et Clericis totius Parochie B. Pauli, quod in praesenti scripto fe­cimus annotari de Verbo ad verbum: Ego Henri­cus, Dei gratia Vngarie Rex, ob honorem et re­uerentiam beati Pauli Sacerdotibus, et Clericis to­tius Parochiae beati Pauli, pondera remitto in pe rp etu um. Ad maiorem certitudinem in poste­rum faciendam, sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum lioc anno millesimo du­centesimo, tricesimo tertio. Indictione sexta , Pon­tificatus Domini Gregorii noni anno septimo. Stri­gon. octauo kal. Aprilis. " Exemplar Diploraatis Andreae Regis Hnngariae anno MCCXXII. editi , atque a lacobo Praenestino Apostoli­cae sedis Legato, ac Roberto Strigonien. Archiepiscopo, tempore Gregorii Papae IX. recogniti, vti supra scri­ptum fuit, extat in antiquo codice membranaceo, qui asseruatur in Tabulario Pontificio secretiori Yaticano for. num. 35. vol. 18. fol. 374. ac cui plena fides ad­hibetur; quae sane res , vt certe pateat, praesens sum­ptum mea manu, signoque. muniui. Dabam ex Tabulario Vaticano X. Kal. Maias A. 17 92. Calistus Marinius Tab. Vatican. Praefectus L. S. Dipl. et litterae e Vatican. Bibl. in fol. ra. p. 17. sq. A. Ch. 1233. Idem Iiubertus cum pluribus Episcopis iura­mentum Belae, Regis iunioris, de compositione con­trouersiae inter Andream Patrem suum, et Iacobum Legatum facta , obseruanda transcribunt. Robertus, Dei gratia , Strigonien. Archiepi­scopus, Renaldus Vltrasyluanus , Basilius thenadus ( Chanad) Benedictus VVaradus, Theodricus Cu­manorum, Iohannes Bosnensis Episcopi, Y niucr­sis presentes litteras inspecturis salulem iu Domino.

Next

/
Oldalképek
Tartalom