Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Noueritis nos litteras iuramenti domini Bele regis super forma compositionis seruande inter venerabilem Dominum Iacobum prenestinum electum, Apostolicae sedis legatum, et Dominum Andream, Iliustrissimum Regem, patrem nostrum, quondam facte, et nuper solempni sacramento et aurea bulla firmate, iurauimus in hunc modum: Nos Bela , dei gratia, rex primogenitus Domini Andreae B.egis Yngariae, illustris, vobis patri Bartholomaeo Wesprimien. Episcopo , et Magistro Cognoscenti Strigon. Canonico, nuncio et Capellano Yenerabilis dicti Legati recipientibus, nomine et mandato eiusdem, et vice ac nomine Romanae Ecclesie omnium Ecclesiarum de Vngaria, de consilio Curie nostre, sponte, absque vlla conditione, tactis sacrosanctis euangeliis, promittimus et iuramus, quod in omnibus et per omnia tenebimus et obseruabimus bona fide sine fraude, nunc et in perpetuum omnia et singula capitula scripta in compositione praefata, in his videlicet, que nos tangunt, vel tangent, et faciemus a nostris subditis inuiolabiliter obseruari. In iis vero , que tangunt vel tangent praefatum patrem nostrum, dabiinus operam studiose rogando , hortando, et consulendo, bona fide, sine vlla dolositate, vt omnia et singula capitula dicte composltionis ipse impleat penitus et obseruet. Cumque Deo propitio erimus in solio debite successionis regie maiestatis, quaecunque nos tangent de predicta compositione, vel de contingentibus eam in omnibus et per omnia implebimus et obseruabimus cuncta penitus bona fide, et faciemus a cunctis nostris subditis ea quelibet in omnibus fideliter obseruari, nec super predictis, vel aliquo predictorum fraudem, seu machinationem aliquam