Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
reducendo, libenter apostolicae sedis gratia con~ fouemus, vt illius protecti munimine liberius valeant virtutum operibus insudare. Te igitur sincerae caritatis brachiis amplexantes, personam et terram tuam de Bosna, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possides , sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, districtius inhibentes, ne quis te , in fide catholica permanentem, super eadem terra, quam, sicut asseris, progenitores tui, qui fuerunt vitio haereticae prauitatis infecti , ab antiquo pacifice possederunt , praesumat indebite molestare, iure carissimi in Christo filii nostri — illustris regis A rngar i a e , s e m p e r s a I u o. Nulli ergo — — Datum Anasrniae VI. idtis Octobris. Pontificatus noD stri anno VII. " Ex regest. anni Vil. epist. 292. MSS. Prayi Katona Tom. V. p. 661. A. Ch. 1255. Iclem Gregorius eumdem Colomanno Regi eommendat. Gregorius — — carissimo in Christo filio nostro, Colomano, regi illustri, salutem. Dilecto filio \ nobili viro, Nicoslauo, Duce de Bosna, nobis innotuit referente, quod, quum Progenitores sui, de antiqua consuetudine, comitatus et alias viilas terrae suae concesserint, et abstulerint quibuscunque, prout eis propriae voluntatis arbitrium suggerebat 5 eo nuper ab haeresi ad fidem catholicam , Domino faciente, conuerso, et haereticos expugnante, detentores Comitatuum et aliarum terrarum, ducatus sui praedictae consuetu-