Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

dini refraganturj comitatus et. terras easdem con­tra voluntatem eius temere detinendo. Quare no­bis humiliter supplicauit, vt, quum ipse deterio­ris conditionis esse non debeat, quam dicti pro­genitores eiusdem, qui fuerant vicio haereticae prauitatis infecti; super hoc adesse sibi fauore beneuolo dignaremur. Quocirca serenitatem tuam rogamus monemus, et hortamur in Domino, qua­tenus consuetudinem ipsam, sicut est antiquis tem­poribus approbata, in fauorem fidei, et prauitatis haereticae detrimentum, facias firmiter obseruari; ita quod Serenitatem tuam dignis exinde laudibus commendemus. Datum vt supra. Ibid. epist. 293. MSS. Pray. Katona T. V. p. 661—2. E duabus his litteris patet, Bosniam , cum Duce suo , fiduciario iure fuisse regibus Hungariae obnoxiam; quod Bzovins ad a. 1253. expresse docet. A. Ch. 1235. Idenl Gregorius consanguineum Ducis Bos­niae, probata fide, per Dominicanos dimitti iubet. Gregorius dilectis filiis, fratribus Prae­dicatoribus in Bosna, salutem et apostolicam be­nedictionem. Diiectus filius, liobilis vir , Nico­slaus, dux de Eosna nobis exposuit, et nos liben­ter audiuimus, et gaudemus, quod Vestrae solli­citudinis studio procurante, nobilis vir, Vrbanus, dictus Priesda, consanguineus eius, nuper ab im­munditia prauitatis haereticae rediit ad catholicae fidei puritatem; et vt in illa stabilis perseueret, suadente Duce praefato, filium suum vobis obsi­dem assignauit. Verum quia de fide ipsius iam non debet, sicut idem Dux asseuerat, dubitari, quum puram et simplicem deuotionem eiusdem er­ga sanctam Ecclesiam iam non argumenta, scd ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom