Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

se peccasse, quia tamen non in peccato huiusmo­di decipere , vel posse decipi, multum difFert ; nos , quos zelus comedit animarum, volentes pe­riculis obuiare , mandamus, quatenus eodem epi­scopo a regimine Bosnensis Ecclesiae prorsus re­moto, tam in eadem Ecclesia , quam in locis aliis Bosnensis Diaecesis , quae, vt dicitur, non mo­dicum est diliusa , duos vel tres , aut quatuor , prout videris expedire, doctos in lege domini, quos ad hoc idoneos esse cognoueris, studeas in Episcopos ordinare , metropolitani Archiepiscopi iure saluo ; eisdem in remissionem peccatorum iniungens, vt, quum habitatores illius terrae di­cantur in facultatibus tenues , et in malitia locu­pletes, vtpote qui pro magna parte sunt infecti haeretica prauitate, Christi pauperis imitando exem­plum, ardenti spiritu ad despectos accedere non recusent; vt per exemplum boni operis, et docu­mentum sermonis , eos ab errore, auctore Domi­no, reuocantes, reddituri patrifamilias de talento sibi credito rationem, cum exsultatione de sparso semine manipulos valeant reportare. Datum Late­rani III. Kal. Iunii, Pontificatus nostri An. VII." /E Lib. VII. epist. 164. Gregorii PP. Katona T. g V. p. 657. srp Fnit igitur tempore hoc iam Episcopus Bos­nensis, ast ignotus nomine. A. Ch. 1255. Idem Gregorius Ducem de JBosna, ahiurata /laeresi, in protectionem sedis Apostolicae suscipit. Gregorius — — dileeto filio , nobili viro , Nicolsclauo , Duci de Bosna, salutem. Quos prosequitur Dominus suae clementiae largitate, ipsos de morte ad vitam, et ad lucem de tenebris

Next

/
Oldalképek
Tartalom