Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Aputl Pray in vita S. Elisabeth. p. 9. Katona Tom. V. pag. 671* A. Ch. 1233. Idem Gregorius Episcopum Bosnensem , in haeresim iapsum amoueri , ac loco ipsius Episcopum , aliosque Episcopos per Legatum stium, lacobum Prae­nestinum ordinari iubet. Gregorius —- — dilecto filio lacobo Prae­liestino electo, apostolicae sedis legato, salutem. ' — Humanae conditionis miseriam excursus seculi vergentis in senium, tot incessanter laqueis erro­rum intexuit , tot aduersorum contasnis rnacula­1 o uit; quod non solum vepres, et spinae, inferio­res scilicet et subiecti, sed etiam quasi cedri Li­bani, nonnulli videlicet, qui praeesse debuerunt, perditionis occasio sunt elfecti; quoniam , si sa­cerdos, qui est vnctus , peccauerit, facit delin­quere populum; et si coecus coeco ducatum prae­stet, ambo in foueam prolabuntur. Sane cum do­lore scribimus et referimus cum moerore, quod licet in omnem terram intonuerit sermo Dei , quum coeli eius gloriam enarrarint, et adliuc per locorum Antistites, qui in partem sollicitudinis sunt vocati, et nonnullos alios, quibus praedicationis offi­cium est commissum , effundatur imber euangeli­cae veritatis ; — episcopus tamen de B o s n a , prout inquisitionis tuae processLi diligenter exa­minato, didicimus, qui dux aliorum esse debue­rat, damnabiliter praeuaricans legem Cliristi , ad doctrinae incidit amaritudinem insensatae, papula in ministrando aliis , nec gustando sibi coelestis eloqLiii, et animas simpliciiim , suae curae com­missas, inextricabilibus laqueis captiuando. Quam­uis autem idem episcopus ex simplieitate asserat

Next

/
Oldalképek
Tartalom