Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
4. Ch. 1233. In prodigia Elisabethae, filia« Andreae l\ II. inquirentes Gregorio IX. relationem praestant. Sanctissimo Patri , ac domino Gregorio, sanctae Romanae Ecclesiae summo Pontifici. Sifridus, miseratione diuina , Arcliiepiscopus Moguntinus ; Raymundus , Abbas Eberbacensis , Cisterciensis Ordinis ; et Magister ConraduS, Verbi Dei Praedicator, debitae subiectionis, curn filiali obedientia et reuerentia, paratissimum famulatum. Paternitatis vestrae litteras accepimus et mandatum; quatenus liabita prae oculis sola diuinae reuerentia maiestatis, conuersationem, et vitam felicis memoriae Elisabeth , quondam Landgrauiae , et miracula, quae, auctore Deo, de sui corporis sanctitate procedunt , per testcs idoneos inquisita, tota diligentia et sollicitudine vigilanti in scriptis reducta , fideliter reseruaremus , vobis ea, post aeceptum super hoc mandatum apostolicum , sub sigiilis nostris per fldeles et solemnes nuncios transmissuri. Nos autem mandatis vestris obtemperantes humiliter , vt debuimus , conuersationem et vitam dictae Landgrauiae , et miracula, quae pro eius corporis sanctitate Dominus operatus est, prout cautius et diligentius potuimus, disquisita Paternitati Vestrae transmittimus in hoc scripto ; de conuersatione ipsius tam notos, quam etiam familiam eiusdem religiosam et Deum timentem sollicite inquirentes; praeuia iuratoria cautione inuenimus, quod continet series praenotata, quam de verbo ad verbum compilatam, ego Conradus, humilis praedicator , vobis proxime destinaui; nec quippiam nuncadditum mouit conscientias nostrum trium, ad variandum seu minuendum aliquid circa hanc seriem, vel supplendum."