Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
patur, fiiio nostro maiori Buzad nomine, cum omnibus pertinentiis suis iam dudum nos tradidisse ; vt igitur haec nostra donatio iirma et stabilis in temporibus futuris, extra omnem portionem, diuisionemque omnium hereditatum nostrarum , quae inter iam dictum Buzad, et alios filios nostros est affutura , permanere valeat, ob testimonium sollemnius litteras praesentes Prioris nostri sigillo studuimus roborare. Anno gratiae MCCXXXIII. Datum in Pesth, XVI. Kal. Martii." Apuil Ferrar. de rebus H. Pro. O. P. p. 59. Katona Tom. V. p. 669. Sigillura pendens, in quo palliatus frater Ordinis Praedicatorum cum capucio visitur , crueem longam manutenens. Argumentum hoc est Domiuicanos hoc iam tempore Pestini lloruisse. uf. Ch. 1255. Idem Gregori&s Andreae regi iura sua regalia , coronationali iuramento firmata, post ab alienationem reuocandi, etiamsi ea se non recepturum iurauerit, facultatem largitur. Gregorius — Illustri regi Ilungariae — De regia salute solliciti, et ad consulendum tam famae, quam honori eius, in ipsius, sicut tenemur, dilectione feruentes, in his, quae spectant ad eius honorem, et regni commodum, libenter tibi fauorem Apostolicum, quantum cum Deo et honestate possumus, impertimur. Cum igitur dudum , sicut accepimus, de conseruandis et non minuendis regalibus iuribus praestiteris iuramentum; ac postmodum de non reuocandis his , quae de his iuribus alienata sunt illicite, ac distracta, iuramenti vinculo te adstrinxisse dicaris , quod omnino priori , vtpote libero et honesto contrarium esse constat, nos cupientes iura tua illibata seruari, Excellentiae