Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tuae praesentium auctoritate concedimus, vt posteriori iuramento nequaquam obstante, ipsa iura possis libere reuocare; saluis his , quae monasteriis, Ecclesiis, et aliis locis religiosis de munificentia regia sunt collata. Datum Anagniae, XI. Kal. Februarii. Anno sexto. " E libro VI. nro. LXXIX. A. Ch. 1233. Gregorius PP. IX. ab Andrea R. H. sollicitatus in vitarn et prodigia Lucae de Hedervara diligenter inquiri iubet. Gregorius — Iacobo, Praenestino electo, A. S. Le gato, salutem. — Licet quidquid laudis et honoris Sanctis impenditur, specialiter illi exhibeatur, qui se honorari asserit in ministris, et quem in Sanctis suis praecipit laudari Propheta ; tamen proprium sedis Apostolicae debet esse , vt, quum de aliquorum miraculis aliqua perferuntur ad ipsam, ad inquirendam plenissime veritatem, ne fucato decipiatur errore cum multa grauitate procedat; quatenus, quod ipsius fuerit deliberatione statutum, ratum, et stabile perseueret. Quum enim olim carissimo in Christo filio nostro, illustri rege Hungariae , nobis humiliter supplicante, vt sanctae recordationis Lucam, Strigoniensem Archiepiscopum, quem piis operibus floruisse, f'atetur in vita, et post mortem miraculis claruisse, Sanctorum Cathalogo venerandum , nos venerabili fratri nostro, — Cenadiensi Episcopo, et collegis suis inquisitionem de signis eius, et miraculis, sub certa forma duxerimus committendum; ipsi super his sollicite inquirentes, quae inuenerunt, ad examen apostolicum fideliter destinarunt. Veruin,