Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
in festiuitate S. Thome Apostoli 1000. marcas alias ; et sic postea quolibet anno continue faciemus , quousque dictam pecuniam decem millia marcarum persoluamus, et totam istam pecuniam persoluemus in dictis terminis; episcopo Cenadiensi , abbati S. Martini de Pannonia, abbati Egriensi , vel eorum procuratoribus, habentibus a dominis suis procuratorias super hoc litteras speciales; vel duobus ex praedictis, vel procuratoribus eorum. Et soluemus eam in d o in o F r atrum P r ed i cator um de Pest in presentia Capituli, vel maioris partis distribuendam, et ordinandam, secundum voluntatem dicti legati de consilio Strigoniensis , et Colocensis Archiepiscoporum. Et nihilominus si praedictam pecuniam decem millia marcarum non soluerimus, in singulis terminis , sicut superius est expressum, vohtmus et consentimus, quod ecclesie , quibus sales sunt subtracti, non obstante ista compositione, libere et integre sint in eodem statu et iure, in quo erant ante compositionem istam. Item nolumus, nec permittemus, quod de cetero tractentur causae dotium, vel matrimoniales per nos vel per alios iudices seculares ; quia de iis nolumus nos intromittere , nec debemus; sed per iudices ecclesiasticos tractentur et terminentur. Item volumus et consentimus, quod Clerici, et personae ecclesiasticae respondeant et conueniantur sub ecclesiastico iudice super omnibus, exceptis iudiciis terrarum; de quibus volumus, quod tam per vos, domine Legate, quam per nos consulatur Dominus Papa , expressis eidem circumstantiis facti ; in quibus circumstantiis inter alia exprimatur, quod vos a Praelatis Vngarie perce21 *