Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pislis , quod iudicia terrarum ecclesiarum, et terrarum Ciericorum semper consueuerunt agitari et terminari per reges Vngariae, quicunque pro tempore exstiterunt ; et quod a Prelatis Vngane percepistis, quod si iudicia terrarum ecclesiasticaruin subtraherentur a nostro iudicio , damnosum esset Ecclesiis plurimum , et periculosum ; quia per hec multa de iure ecclesiastico possent deperire. NuIIas collectas, et nullum lucrum imponemus vel recipiemus a Clericis et ecclesiasticis personis; et contra eorum priuilegia, si que habent, scienter non veniemus. Super collectis vero, per regnum nostrum aliis imponendis, per nos et Jegatum consulatur dominus papa; sicut conuenimus cum eodem de consultatione facienda domino Pape super iudiciis terrarum. Item singulis Ecclesiis, sales habentibus, iufra viginti quinque dies , postquam redierimus de Ruscia, coram prefato venerabili legato cuin filiis nostris comparentes, hoc anno dabimus patentes litteras super sales suos , secundum formam istius compositionis; et coram eodem Legato et episcopis nostris tunc publice istam compositionem, et primum et secundum hoc solempne iuraraentum recognoscemus fecisse ; dictisque nostris iuramentis ac bulla nostra aurea, ista quelibet confirmasse ; dando super istis tunc tertium par litterarum , nostra bulla aurea roboratarum , et facientes iurare Palatinurn , nisi prius iurauerit. Que omnia singula supra scripta sponte, absque vlla conditione implere , ac firma et illibata per nos, nostrosque successores omni tempore obseruare, nec in aliquo contrauenire, seu veniri permittere, Ven. patre B. Vesprimiensi Episcopo, et