Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
silentio praetermittendum, quod nobis ad villam eorum accedentibus p r a n d i u m e t c o e n a m a d m i n i s t re n t, secundum villae ipsorum incrementum. Praeterea quamdam terram, eorum terrae contiguam , quae olim Dionysii filii Simonis fuerat, eis et eorum heredibus iure perpetuo contulimus possidendam. In ipsius possessionem per fidelem Pristaldum nostrum, Chudruch , ipsos introduci statuentes. Yt igitur tum a nobis liberaliter concessa libertas, quam memoratae terrae donatio, salua semper , et inconeussa permaneat», praesentem paginam secretiori sigillo n ostro, aureae videlicet buliae charactere, fecimus insigniri; Datum per manus Ygrini , Colocensis Archiepiscopi, et aulae regiae Cancellarii , anno Dominicae Incarnationis millesimo, ducentesimo, trigesimo; Yenerabili Roberto, Strigoniensi Archiepiscopo , Gregorio laurinensi , Clelo Agriensi, Alexandro Yaradinensi , Bulchu Chanadiensi, Rajnaldo Vltrasiluano, Benedicto Yaciensi , Stephano Zagrabiensi, Bartholomaeo Quinqueecclesiensi, Bartholomaeo Yeszprimiensi , episco^pis existentibus, et aliis ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Moys, Comite Palatino ; Ladislao aulae nostrae Curiali Comite, et Comite Bachiensi; Petro, fratre Marcelli, Curiae Comite Reginae et comite noui Castri ; Dionysio , filio Dionysii, magistro Tauernicorum , et Comite Zonukiensi; Demetrio , magistro Dapiferorum • Luca , magistro pincernarum, et Comite dc Bors ; Nicolao, magistro Agazonum , Comite Supruniensi; et aliis, quam pluribus magistratus et Coinitatus tenentibus, regni nostii Anno XXYIL "