Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
E Collect. Heuenes. Tom. 50. Litt. NN. p. 148. sq. Nec Schmitth, nec Katona dederunt integre. Hoc eodem anno eontulit Rex Andreas terram Zabozlo, nunc Folkusfalua; donationales transcripsit Rex Ladislaus Chunus, iuxta Regestrum de Thuruch, nro LX.V. Vide Monumenta Vngrica Jo. Ch. Engel. Viennae Anno MDCCCIX. A. Ch. 1250. Monumentum Sanctitatis Elisabethae t filiae Andreae II. H. II. Accidit eo tempore, vt rex potens Hungariae, pater huius pauperculae Elisabeth, solemnem mitteret nuncium, Comitem Pauiam ( f. Pousam ) nomine, cum multo comitatu, vt reuocaret ad terram suam Elisabeth, filiam ipsius. Audiuerat rex gloriosus et diues , quod filia sua , quasi mendica, viuens, omni esset destituta solatio. Ac praefatus Comes in oppidum Marpurg cum suis veniens, inuenit Domini sui regis filiam, sedentem ad colum, et lanam nere. Et prae admiratione signo crucis se signans, exclamauit dicens: Numquid liactenus visuin est, filiam regis lanam nere ? Attentauit autem Nobilis animum eius flectere, vt ad Patrem, et ad regnum , vnde haberet originem, remearet. Verum illa paupertatem Christi regalibus Patris diuitiis et thesauris, exilium pro Domino natali solo praeferens, induci non potuit, vt cum jiuncio Patris ad terram natiuitatis rediret. Turic illi in regionem suam reuersi sunt; nostra vero quaestuaria, ad colum suum residens, apprehendit iusum, sibi victum manibus quaerendo. — Post mutatum habitum — ab ancillis suis — dominam se noluit appellari, sed simplici tantum nomine Siio — cum quibus et cibos coquere solebat, simulque sumere. —- — Ibat quoque cuin Auci|Iis