Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

habet villam Frad; ab australi parte contermina­tur terrae Stephani nomine Charna, deinde com­metatur Chorna, quae est terra Mauritii; dein re­uertitur super villam Erlen , vnde inceperat. Yt igitur haec a nobis iuste ac legitime lata sententia nostris, nostrorumque successorum temporibus re­tractari, vel reuocari non valeat, in argumentum fidei amplioris, praesentem concessimus paginam dupplicis sigilJi nostri munimine in perpetuum ro­borari. Datum anno Verbi Incarnati Millesimo, ducentesimo vigesimo octauo. Regni autem nostri anno vigesimo quinto." Ex Originali membrana Camerali. Coll. Szeehdny. T. I. p. 351. sqq. Coll. Heuenesi Tomo MM. nro. XLVII. p. 59. sq. A. Ch. 1228. ldem Andreas lilern irUer Hedorern Comi­tem , et Martinum Magistrum iudicio duelli curat decerni. In nomine sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia , Hungariae, Dal­matiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque rex in perpetuum. Quoniam Iiis , quae nostris gubernanlur temporibus, vetustatis fi­lia plerumque nouercari solet obliuio; salubriter agitur, vt ea litterarum exarationi commendata, auctoritateque regia confirmata, posterorum me­moriae euidentius elucescant. Nouerit igitur prae­sens aetas, et sciat sequulura posteritas, quod quum nos caussam, quae inter Hectorem Comi­tem, filium Iani Comitis, ex parte vna: et inter magistrum Martinum, filium Tliomae, super qua­dam piscatione prope Iaurinum, in media videlicet parte Danubii, vsque quo metae ipsius Martini,

Next

/
Oldalképek
Tartalom