Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
sicut dicebat , ad Danubium praetenduntur, vertebatur ex altera; ordine iudiciario ad examcn duelli iudicassemus; quia tamen tam Comes Hector, quam Magister Martinus, supra fati, fideles semper coronae regiae a suis progenitoribus exstiterunt, de magnatum nostrorum consilio, sententiae nostrae rigorem, vt dicti Hector et Martinus non in personis suis , sed per suos pugiles , duellum scilicet indictum ex nostra permissione subirent; libertate regia decernentes, vt, si pugil comitis Ilectoris succumberet, Martinus haberet partem illam Danubii , quam suam esse dicebat in iudicio coram nobis ; si vero Pugil Martini caderet, Comes Ilector haberet illam medietatem, quam idem Martinus vendicare volebat; et sic partem vtramque supradictus Hector possideret in pace. Item auctoritate regia decreuimus , vt neutra pars i u dic i u m d u p 1 i, quod vulgo Kovetsegh dicitur , vel aliquod aliud, nomine iudicii, pretium, ac quod supra diximus, persoluere teneretur; et hoc ex gratia regalis excellentiae vtrique parti duximus adnuendum. Quum igitur pars vtraqne in terreno sibi assignato pugiles suos ad dimicandum in nostrain praesentiam constituisset; Achilles, filius Csiba, qui pro parte dicti Hectoris singulare certamen inire debebat, et suo aduersario viriliter et fortiter resistere; nobis , nostrisque iobbagjionibus praesentialiter inspicientibus, tam manifestam fecit proditionem in primo adgressionis assultu ; vniuersis suis bellicis armis, hasta, clypeo , ambobus gladiis, baculo, nec non cultello, sponte non inuite, successiue, in instanti deposito, se nolle pugnare, publice proclamauit. Nos igitur pro tam manifesta , et enormi traditione, licet de 10*