Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

poni solent in lingua testium et scripture patroci ­nio perennari. llinc est, quod ad yniuersorum notitiam volumus peruenire, quod cum cliarissi­mus primogenitus noster , illustris Rex Bela, de nostro mandato perpetuitates reuocaret, Iobbagio­nes Castri Supruniensis Praepositum de Chorna su~ per terra, quam Andreas et Scemes colebant, et habebant, ad nostram traxerunt praesentian?, as­serentes ipsam ad castrum memoratum pertinere; quam dictus Praepositus de terra Comitis Oslu et liliorum suorum hereditaria sequestratam, et per ipsos ecclesiae suae collatam firiniter asserebat. Nos vero vtriusque partis rationibus et allegationibus auditis, vtrique parti probationem indiximus. Prae­positus autem cum Patronis, et filiis Ecclesiae, et aliis quam pluribus viris idoneis et probis legiti­me, et manifeste probauit , dictam terram tan­quam hereditariam fuisse collatam Monasterio supradicto ; lioc idem Andrea et Scemes praedictis protestantibus et affirmantibus : nam dicebant, quod non ex permissione Iobagionum dicti castri, sedex consensu et beneplacito Comitis Oslu et liliorum suorum dictam terram inhabitabant; dicti vero Io­bagiones in probatione deficientes, confusi et con­uicti omni actioni, et quaestioni ipsorum, quam contra Ecclesiam super memorata terra habebant, omnino renunciarunt; promittentes dictam terram, tanquam hereditario iure collatam, Ecclesiam paci­fice possidere. Praedicta vero terra a parle orien­tali conterminam habet sibi villam Erlen ; deinde conterminatur terrae Comitis Petri, exinde autem commetaneam habet a plaga meridionali Thomam ; ab occidentali vero conterminatur plaga villae Bogyuslou; exinde aulem commetaneam sibi Tom. III. Vol. II. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom