Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
scriptio nostrae donationis in nostram coronam fuit assignata in annos 14. priusquam fundamentum foderetur, 15. vero anno a fundatione, monasterium iam dietum est consecratum. Anno ab incarnatione domini MXV. Vt igitur quaelibet persona nobilis vel ignobilis, Ecclesiastica seu secularis lioc rescriptum siue omnis conditionis credat, du~ plicis sigilli nostri munimine in perpetuum fecimus corroborari. Datum ab Incarnationis MCCXXVIII. regni nostri anno vigesimo quinto. " Post haec sequitur 1. transumptum Ladislai llf. 2. Caroli regis, 3. Ludouici Magni, 4. et vltimo Bulla Bonifacii Papae noni confirmatoria. Quae omnia in Capitulo Metropolitano Strigoniensi ordine praenarrato e\tant; vti testatur Franciscus Koller , V. Capituli Strigon. luratus notarius , qui praesentes Andreae litteras ex suis Originalibus, collatas et concordes, transcripsit MSS. Heuenesi Tom. JJ. nro. XXXVI. p. 197. sq. Has ego Andreae II. Originales in eodem Arcbiuo Strigoniensi studiose indagaui, visurus , num etiam in iis stet: Pauli Abbatis? loco primi Abbatis ; ast haud reperi. Mihi nullum videtur dubium legendum esse: p r i in i Abbatis Astrici, cum in earumdem S. Stephani Fundationalium a Carolo anno 1239. transumtarum , a rege Sigismundo facta anno 1399. confirmatione expresse legatur: Astrici et primi Abbatis. MSS. Iteuenesi Tom. R. nro 61. Frror si non in transumptum ipsius regis Andreae , certe in copiam a Kollerio datam, quae mendis, ac vocibus integris omissis hiat, irrcpsisse videtur. (MSS. Heuenesi Tomo F. nro. XXI. p. 197. sq.). A. C/i. 1228. Idem Aadreas terras Szeplab et Gvela, in Transiluania, Simoni Bano , caedis Gertrudis reginae participi ademtas , Dionysio Tauernicorum Magistro confert. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae , LodomeriTom. III. Vol. II. 9