Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

aeque rex in perpetuum. Quum ex regiae digni­tatis oflicio teneamur metiri merita singulorum , et cuique pro meritis respondere; iustum est et ra­tioni consentaneum , vt amicos iniquitatis, et ini­micos aequitatis, radicitLis euellentes, disperda­mus , vltione malornm confundentes maleuolos, et sopientes nequitiam emergentem; bonos vero , regni vtilitatibus, et coronae regiae perLiigiles, re­galis munificentiae donis enutrire, edLicare stude­amus. Hac igitur circumspectione praemoniti , praesentium , ac posterorum notitiae duximus de­clarandum, quod cum Simon bamis, frater Micha­elis Bani, noLio et inaudito genere iniquitalis, et neqLiitiae adinLientionibLis detestabilibus , crudeli­ter et enormiter armaUis, vna cum suis compli­cibus, viris sanguinum et dolosis, ad dedecus et opprobrium coronae regiae conspirantibus, mor­tis bonae memoriae Gertrudis, dominae reginae , carissimae coniugis nostrae, particeps exstitisset; habito communi filiorum et Episcoporum, nec non omnium baronum nostrorum consilio, vni­uersas eiusdem possessiones decreLiimus fore con­fiscandas, et ad manus. regias merito et legitime deuoluendas. De quibus quamdam ipsius possessio­nem, nomine Szeplak, vltra siluas conslitutam, cum omnibus villis et praediis, libertinis, seruis, ancillis, nec non et aliis ad eandem pertineniibus , certis metis et terminis vndique distinctam, dilecto et fideli nostro Dionysio, filio Dionysii , magistro tauernicorum nostrorum, ob indeciduae fidelitatis suae constantiam, quamnobis loco ettempore inde­sinenter et excellenter exhibuit, iure haereditario contulimus possidendam ; in possessionem iam di­ctam per fidelem nostrum Alolbodum Comitcm,

Next

/
Oldalképek
Tartalom