Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
fratris Ioannis, filii Ludouici, cuius Pater Georgius Estoras, insigms miles Belae regis Hungariae, ob inuidiam excoecati, Antecessoris nostri; hic vero Georgius filius erat Stephani, frater autem Francisci, patris Pauli, religiosi Ordinis Benedictinorum, et Abbatis in monte S. Mariae Meinhart et Lasii; Stephanus autem Frater Mathiae, et Sigismundi, bello occisi, filius erat Ladislai, nepos vero Andreae, fratris Francisci, et Christinae religiosae; Andreae autem parens erat Michael ille Estoras , Vir fortissimus, sub diuo Ladislao Hungariae Rege glorioso praedecessore nostro; qui, ob eius praeclara facinora, gentilitia insignia, aureum nempe Gryphum super scutum caesii coloris coronatum, in dextera ensem curuatum tenentem, ab eodem Diuo quondam Rege aquisiuit; fuit autem fdius Ludouici, qui dum Taurunum aRegeHungariae Salomone occuparetur, in ipso ad castri muros assultu, gloriose occubuit; huius vero parens fuit Estoras, qui sub Duce condam Geysa Christiano patre piissimi quondam Antecessoris noStri, primi Hungariae regis coronati, Stephani, baptismo Pauli nomen sibi assumsit, Anno ab Incarnatione Domini Nongentesimo sexagesimo sexto; senexque centum decem et septem annorum mortuus est. Filius autem fuit Eursi, Ducis Hunnorum fortissimi, cuius pater Estod, auus vero Eumedzur, filius Ernaci Principis fuit, fratris nimirum Vegeci Ducis , progenitoris nostri. praedecessorumque nostrorum, quondam Hungariae regum ; hi vero Vegecius et Ernacus fratres , filii erant Edi, filii Ducis Chaba, qui magni et praepotentis quondam Atilae filium, Nepotem autem Bendeguz scythici monarchae a Nimbroto primo mundi Monarcha, descendentem se esse profitebatur. Hanc igitur seriem eiusdem familiae Estoras, ordine prae