Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

declarato coram nobis productam, nostra auclori­tate regia , lion solum confirmamus et ratam, in perpetuam posterorum memoriam, a quibusuis lia­beri volumus, imo tanquam veram et indubitatam acceptare vbique et in singulis ditionibus nostris praecipimus; verum etiam dicta insignia nobilita­ria, quibus antecessores sui vsi fuerunt, eidem Mathiae Estoras largimur; et quatenus opus, au­thoritate nostra regia, noua nobilitate donamus; videlicet scutumcaesii coloris, in quo aureus gry­plius, corona regia redimitus, in dextera ensem curuatum tenet, cuius sinistrae tres rosas rubei coloris , infra vero gryphum, anream coronam regiam, authoritate [nostra regia addimus; quae ceu imago originis et studiorum sit, cum eidem Mathiae Estoras cognato et aulico nostro ob in­temeratam fidelitatem suam, praedecessorumque suorum summe conuenire, quin imo posteritatibus etiam suis uniuersis , gloriosum fore iudicamus ; vt autem a nobis haec immobilis huius priuilegii facta donatio salua semper et inconcussa permaneat, praesentem eidem Mathiae Estoras aulico dilecto concessimus paginam , sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus magistri Stephani, Domini Papae Subdiaconi, Zagrabien­sis electi, aulae nostrae Cancellarii. Anno ab In­carnatione Domini, Millesimo , ducentesimo , vi­gesimo quinto. Vacante sede venerabili Strigoni­ensi; Reuerendo Vgrino Colocensi Archiepiscopo existente; Desiderio Chanadiense , Iloberto Ve­sprimiense , Bartholomaeo Quinqueecclesiarum , Alexandro Varadiensi, Brictio Vaciensi, Rinaldo Transiluano, Gregorio lauriensi, Cleto Agriensi, Episcopis existentibus, ecclesias Dei feliciler gu­bernantibus. Gyula Palatino, et Comite Scepusi­Oiisi, Nicolao curiali Comite Reginae, Ladislao

Next

/
Oldalképek
Tartalom