Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
integra permanere, et perseuerare. Quapropter cum vniuersa, quae regalis confirmat auctoritas, salua semper et inconcussa permaneant, tain futuris, quam praesentibus , horum tenore notum esse volumus. Quod cognatus noster, et in omnibus fidelis Mathias Estoras , alias aulicus noster charissimus, qui magni Edi et Eursi Ducis, quondam gloriosi Hunnorum, progeniem se esse gloriatur, sed et maximi Atilae generationem in maioribus suis probat; ad nostram accedens praesentiam eleganti prece nobis intimauit, quod cum maiores sui ab initio ingressus hungaricae gentis strenui, fidelesque semper legitimis Hungariae regibus, antecessoribLis nostris, proLit teinpus et occasio requirebat, fuerint; sedet patersuus Nobilis vir, Emericus Estoras, cognatLis noster, et in omnibus fidelis anno ab Incarnatione Domini Millesimo, dLicentesimo, decimo octauo, dum nos Christianae militiae ab vniuersis regibus contra infideles et Christi hostes, in Ducem creati essemus, inque obsidione Vrbis Aegypti, Damiata, multum sane morati essemus ; idem Emericus adeandem ciuitatem in praesentia nostra militarem se exhibens, a Saracenis populis circuinuentus, occisus, magnam posteris laudem reliquerit ; ideoque intuitu huius seriem maiorum SLiorum in praesentia nostra exhibitam, et vetustate aliquanUim deletam, priuilegii loco , authoritatis nostrae munimine confirmari, eantlemque noua nobilitate et insignibus donare faceremus. Nos igitur iustis petitionibus suis fauore debito annuentes, omnia, quae coram nobis producta sunt, pro laude aeterna familiae suae, priuilegio nostro perpetua stabilitate fecimns roborari. Haec autein est maiorum series: Nobilis Vir Emericus Estoras, ad Damiatam Aegypti a Saracenis pro Christiano nomine occisus, filius fuit Deinetrii,