Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1225. Idem Andreas duas mansiones castrensium de Szolgagyor , in villa Jenli , Ecclesiae S. Michaelis Ord. Praem. de insula Buden. donat. Andreas, Dei gratia, Hungar. Rex. Omnibus, ad quos litterae praesentes peruenerint, salutem et omne bonum. Ad Vniuersorum notitiam, praesentium ac posterorum , volumus peruenire : Quod nos intuitu Dei, ob remedium animae nostrae, duas mansiones castrensium de Zulgageur, et in villa Ieneu commorantes , Ecclesiae S. Michaelis, fundatae in insula Budensi, sicut ad castrum pertinebant, iure pcrpetuo contulimus possidendas. Nomina vero ipsorum R u s t i c o r u m sunt haec : Arus videlicet et Endre. Et vt haec nostra donatio nostris, nostrorumque successorum temporibus, eis in perpetuum possit perdurare; praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno Verbi Incarnati Millesimo , ducentesimo , vicesimo quinto. " Originales in Archiuo sunt Camerali. E MSS. Henenesi Tomo HH. nru. XXXII. p. 91—2. Transumptae a Capitulo Budensi Anno 1410. A. Ch. 1225. Litterae Andreae II. R. II. fictae, quibus Mathiae Estoras seriem successionis ab Attila , Eursio, etc. deductam, nouumque nobilitatis scutum acceptum , auctoritate regia sanxisse, scribitur. Andreas, Dei gratia , Hungariae , Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae, Galitiae, Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Ab antiquis mundi temporibus , ex quo Reges vel Principes diuina prouidentia regnare disposuit, multifarie, multisque modis dationes priuilegiorum Deo disponente propter pacis, charitatisue custodiam exortae, simulque susceptae sunt, quibus vel proprie possessa, vel honores et strenue facta possint in perpetuum