Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

propter dilecti in Domino filii vestris iustis postu­lationibus grato concurrentes assensu, personas vestras, et Monasterium Simigiense, in quo Diui­no estis mancipati obsequio, sub B. Petri et no­stra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Libertates et immunita­tes a Regibus et Principibus Monasterio Vestro concessas; dignitates quoque, ac antiquas et ra­tionabiles consuetudines obtentas, et hactenus ob­seruatas , auctoritate vobis Apostolica conJirman­tes. Ad indicium autem huius nostrae protectio­nis et confirmationis perceptae, fertonem auri gratis oblatum, noJi>is et SuccessoriJjus nostris annis singulis persoluetis. Nulli ergo omnino Ho­minum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario. contraire. Si quis autem etc. — incursurum. Da­tum Laterani VII. Kalend. Februarii. Pontilica­tus nostri anno XIII. Irjnocentii III. PP. Epistolarum Libri quatuor. Cum notis Franc. Bosqueti Tolosae Tectosagum. 1655. Reg. anni XUI. epist. CC. Baluzius Tom. II. p. 511. — Au­ri ferto, seu quadrans, nostris 40. aureis aequiualens nou modica id temporis oblatio fuit. sL Ch. 1210. Idem Imiocentius causam Calani Episcopi Quinque - Ecclesiensis inquirendam Episcopo Chana­diensi, et Abbati de Czilador denuo commendat. Cenadiensi Episcopo , et Abbati de Cikedor , Quinque-Ecclesiensis Diaecesis. Quum in iuuentu te sua venerabilis fraler noster C. Quinque-Eccle­siensis Episcopus y adeo se maturum , honestum , et proLiidum se exhibuerit, vt propter suauemsuae probitalis odorem ab Ecclesia Romana meruerit or-

Next

/
Oldalképek
Tartalom