Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

namento pallei decorari; non est de leui creden­dum, quod, postquam ad senilem peruenit aeta­tem (reliqua Yt supra ad an. 1206.) discretioni ve­strae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus , quum per Episcopum ipsum non stete­rit, quo minus purgauerit semetipsum, quando purgationem curauit olferre , non vt ratum haberet, quod a nuneio suo fuerat procuratum, sed ne mandatum apostolicum contemnere videretur; non sinatis ipsum vlterius, occasione praedicti mandati ab aliquo molestari: sed si videritis contra eum studia concinnari maligna, non permittatis ipsum iniquis machinationibus conculcari; quia vehemen­ter praesumimus ex verisimilibus coniecturis, quod aliqui contra eum inuidia torqueantur, deiectionem ipsius exaltationem propriam aestimantes ; signifi­caturi nobis, quum expedire videritis, de singulis circumstantiis veritatem. Datum Laterani VII. idus Martii. Pontificatus nostri anno tertio decimo. Apud Baluz. Tom. IF. pag. 415. L. XIII. ep. 12. Katona. H. C. Tom. V. p. 114. A. Ch. 1210, Idem Innocentius fundum, a Comite Herde Ecclesiae Romanae donatum } Ioanni Archi-Episcopo concedit exequendum. Archi-Episcopo Strigoniensi. Veniens ad apo­stolicam sedem dilectus filius nobilisvir, Herde, Comes de Similione, quemdam fundum suum bea­to Petro Apostolo, et Ilomanae Ecclesiae oblulit humiliter et deuote; in quo ad honorem eiusdem Apostoli Ecclesiam aedificare disposuit, et eidem nonnullas de suis possessionibus assignare. INos igitur pium eius propositum in domino commea-

Next

/
Oldalképek
Tartalom