Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

yl. Ch. 1209. Idem Irinocentius PP. III. 100 marcas ar­genli, Ecclesiae Strigoniensi collatas, ius ilem Jieges coronandi, A. Episcopo Strigoniensi confirmat. Archiepiscopo , et capitulo Slrigoniensi. In authentico scripto carissimi in Christo filii nostri Andreae, illustris regis Vngariae, nobis ostenso, perspeximus contineri: quodipse, miserationum Domini recordatus, quibus post tribulationes mul­tas et inalas recognoscebat , se in patrum suorum solio residere , in suae coronationis memoriam , quam per manum tuam , frater archiepiscope , de sursum se recepisse fatetur , ecclesiae vestrae beati Adalberti martyris religiosa deuotione concessit , vt annuatim in festo ipsius martyris Canonicis , seruientibus in eadem , centum argenti marcae, contradictione sublata , de regali aerario persol­uantur. Nos igitur vestris precibus inclinati con­cessionem ipsam, sicut pie, ac prouide facta est , et in praelibato authentico continetur , quod de verbo ad verbum praesenti paginae duximus inse­rendum , auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimusj cuius tenor est talis (vide supra) Nulli igitur omnino hominum liceat paginam hanc nostrae confirmatio­nis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem — — Datum Laterani XII. Ka­Jendas Maji, pontificatus nostri anno duodecimo. 1' Apud Baluz. Tom. II. p. 317. Lib. XII. epist. 32. Katona H. C. T. V. p. 108. Idem pontifex mense se­quenti ius coronandi , aliasque Ecclesiae Strigoniensis praerogatiuas denuo conlirmauit: „ Arcbiepiscopo et Capitulo Strigoniensi. Sollicitudi­„ nis nostrae debitum exigit, vt, tjuum ad vniuersalis „ Ecclesiae regimen simus , domino disponente, vocati; „ sua iura seruemus quibuslibet illibala , illos apostolico „ patrocinio munientes , nc super eis perpeti valeant

Next

/
Oldalképek
Tartalom