Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
„ calumnias malignorum. Incle est, vencrabilis frater Ar,, cbiepiscope , quod. olim tuis precibus annuentes, ius , ,,quod a bonae memoriae Alexandro Papa (vt ad A. „ MCCIIl. supra) Volentes igitur ea , quae per nos, et „ praedecessores nostros, vestrae sunt ecclesiae confir„ mata, eidem in perpetuum illibata seruari, auctoritate „ praesentium districtius inhibemus , ne vos , vel ipsatn „ ecclesiarn , super eis praesumat quisquam temere mo,, lestare. Nulli ergo si quis autem — — Datuin ,, Laterani VII. Idus Maji, pontificatus nostri anno XII. „ Ibid. p. 324. L. XII. epist. 43. Katona ibi p. 109. A. C/i. 1209. Idem Innocentius ius coronandi Iieges Ioanni A. Episcopo Strigoniensi disertius confirmat. Ioanni Strigoniensi Arehiepiseopo, et successoribus eius canonice substituendis, in perpetuuin. Iustis petentium precibus dignum est, facilem nos praebere assensum , et vota, quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente comple^ re. Quum ergo venerabilis in Christo frater postulasses a nobis , vt ius coronandi Vngaricos Reges , quod ad te ac successores tuos asseris pertinere , tibi et iliis apostolico dignaremur priuilegio confirmare; nos inspecto regesto felicis recordationis Alexandri Papae, praedecessoris nostri, in eo perspeximus contineri, quod quum principes et barones Vngarici regni ab eodem praedecessore nostro cum multa precum instantia postularint, vt si bonae memoriae L. (Lucas) praedecessor tuus iuxta mandatum ipsius, inclitae recordationis Belarn, tunc in regem Vngarorum electum contradiceret coronare; ipsi per alium imponi regni faceret diadema , ne regno et ecclesiae Vngaricae grauia possent pericula prouenire, si dictus Bela celeriter vnctionem non reciperet et coronam ; ideui praedecessor noster praefato praedecessori