Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
exactione tributi praesumat indebite molestare.Datum Anno MCCIX. Originales in Arehiuo Ciuitatis L. ac R. Sancto-Georgiensis. Confirraatae ab eodem Andrea sigillo renouato anno 1216. Villarum praedictarum noraina hodie sunt: Csatay, Ivany, Eherhard. E collectione Adaini Fran. Kollar Tah. I. p. 819. nro. 1. A. Ch. 1209. Idem Innocentias Andreae II. R. H. propter Ecbertum et Bertholdam , reginae fratres , admodurn querulose rescribit. Illustri regi Vngariae. Licet Bambergensis epi~ scopus se nobis multipliciter exhibuerit indevotum; ad regium tamen honorem et ecclesiasticain honestatem congruum respectum habentes, negocium suum sub hac forma legatis nostris duximus conimittendum, vt si super nece clarae memoriae Philippi, ducis Sueuiae , accusatore contra eum legitimo comparente, culpabilis coram eis fuerit comprobatus ; eum ab omni officio et beneficio ecclesiastico , sublato cuiusuis contradictionis et appellationis impedimento, deponant; alioquin indicant ei purgationem Canonicam, in qua si forte defecerit , eadem ipsum censura condemnent ; quod si legitime se purgauerit, denuncient eum super obiecto crimine penitus innocentem ; ante omnia prouidentes, vt, siquid contra eum, vel eius ecclesiam est perperam attentatum, in statum debitum reuocetur. Concedimus autem, vt, si maluerit coram nobis prosequi caussam suam ; ad apostolicam sedem accedat, et ibi eam illo, quo decet, ordine prosequatur. Vtruinlibet autem tam nobis, quam ipsis legatis non differat intimare, vt sine dubitatione sciatur, vbi sifc iudicium actitan-