Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

dum. Praeterea de tua regali prudentla valde con­querimur tibi ipsi, qui de Cofocensi eleeto per instantiam nimiam nos grauiter circumuenisse vi­deris, detrahentibus nobis multis , sicirt et habere videntur materiam detrahendi: quod illum prae­fecerimus in magistrorum magistrum, qui liondum discipulorum discipulus esse norat; quum eum in episcoporum episcopum concesserimus promouen­dum, qui scientia pontificali, olficio congruente, asseritur ex maiori parte carere, in tantum, vt, cura commissae sibi ecclesiae derelicta, quae qua­si grauius viuo pastore videtur, quam mortuo de­stituta, Vicentiam se transtulerit, ibique cirea pri­ma rudimenta versetur; non praecauens imperi­tiam suam, quam caute, domi studendo, potuis­set vtcunque redimere, foris indecenter vagando', turpiter publicare. Quapropter ei per nostras de­dimus Iitteras in praeceptis , vt omni dilatione postposita, continuo ad Colocensem ecclesiam re­uertatur, el aliquos viros peritos familiariter se­cum habens, proficere in scientia sub ipsorum sa­tagat disciplina, sollicite prouidendo, vt litteratu­rae defectum ita studeat praerogatiua morum, et conuersationis honestae redimere, quod nos, vno per alterum compensato , possimus euin ' aliquate­nus tolerare. Alioquin eius exemplo , qui dicit: „ poenitet me fecisse hominem" cogitare de ipso aliter oportebit, vt, quod circumuenti construxi­mus, circumspecti demum, fauente domino, de­struamus. Quocirca serenitatem regiam monemus attentius, et hortamur, quatenus ipsum ad hoc ita dili genter inducas , ne, si secus egerit, quem alle­uare tantopere studuisti, deiecisse potius te con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom