Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tarie copulauerunt, haec sunt: Tupa, Furna, Du­duk, Tuzmot, Arusod et ceteri. Anno Incarnatio­nis Dominicae MCCIX. regnante Magnifico IIui*­gariae Rege Andrea , me quamquam indigno S. Strigoniensis Eeclesiae Sedi praesidente; Venera­bili Boleslao Vaeiensi, reuerendo Petro Geurien­si, Episcopis; Cepano Palatino, Mocone Posoni­ensi, Tlioma Nitriensi Comitibus existentibus. " E MSS. Heucnesi Tom. B. alias R. p. 261. Origi­nale in arcliiuo Pritnatiali. A. Cli. 1209. Andreas IT. Comiti Sebus, in praemium me­ritorum, Sancium Georgium cum villis tribus confert. Andreas — — — — Inde est, quod fideli nostro Sebus Comiti, Magistro Pincernariorum, ob eximia suae probitatis merita, et intemeratae fidelitatis eius constantiam, praedium quoddam, Szent Gyorgy noinine, ex regia nostra largitudi­ne, a Chepano Bano, Myke filio comparatum, cum quatuor villis eidem praedio pertinentibus , quarum nomina sunt haec: Ceky, Ivan. Castellan. Ybreharth,sibi ac per eum haeredibus suis perpetuo contulimus possidendum ; talem siquidem dicto praedio cum villis, sibi pertinentibus donantes li­bertatem: Quod super populum in illis commo­rantem nullus collectionem ponderum , siue libe­ros denarios, quamdiu viuimus , de cetero prae­sumat exigere; nec etiam ad parandas indagines vlla fossata, seu vero ad aliquod negocium Ca­strense , ire constringantur. Concessimus autem praefato Sebus, fideli nostro , vt in supradicto praedio Szent Gyorgy forum ab omni exactione tributi liberum possideat; ita quod nullus tribu­tarius conuenientes ad iam dictum forum super

Next

/
Oldalképek
Tartalom