Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

riae, ducat in coniugem, apostolicum impertimnr assensum; et quod statutum est, et concessum — de duobus dodariis, donationibus videlicet propter nuptias, approbamus. De tertio vero, quod est arbitrio nostro commissum, hoc tuae Serenitati mandamus: quod inedia via duximus incedendum , ita videlicet, vt secundum tenorem conuentionum, ceteris adimpletis, illud super hoc exspectetur im­pJendum, quod nostra decreuerit prouidentia r ipsi profecto negotio sine maioris expressionis in­dicio profutura. Quo circa tuam regalem pruden­tiam fideliter exhortamur, sollicite commonentes; quatinus moras vlterius non innectens, ad consum­mationem liuius negotii studiose procedas; quia longe maius, quam liactenus, tibi ostium est aper­tum. Datum Sorae VI. Idus Augusti; Pontificatus nostri anno vndeciino." Apud Baluz. Tom. II. p. 203. L. XI. ep. 134. Ka­tona H. C. T. V. 83. Innocentium fuisse nuptiarum ha­rum conciliatorem, aliae ad eundem Begem datae litte­rae loquuntur: „ Tua quidem regalis serenitas non igno­rat, qualiter super negotio matrimonii, inte* tuam so­rorem , et carissimum in Christo filium nostrum Frede­ricum, illustrem Regem Siciliae, consummandi , de quo iam dudum a sua fuerat habitus genitrice tractatus, ali­quando tecum fuerimus viua voce loquuti, ac saepe per nostras te litteras exhortati. Porro non est, pra quo nuptiis tam maguificis vlterius tuam deceat superse­dere sororem. Praecelsus enim est sponsus eius." Ibid. p. 140. L. XI. epist. 4. A. Ch. 1208. AndreasTL R. H. Abbatiam S. lacobi a Co­mitibus Focon, et Stephano pro Benedictinis in Leben fundatam, confirmat. In nomine Sanctae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dal-

Next

/
Oldalképek
Tartalom