Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

matiae etc. Rex in perpetnum. Regiae Maiestatis credimus interesse, indulta sibi diuinitus ad laudem bonorum, vindictam vero malefactorum, potentia, sicut perperam admissa punire, ita quoque legiti­me ordinata stabilitate munire, ea praesertim, quae ad salutem proficiunt animarum; vt, quae proces­su temporis alias poterant irritari, auctoritate re~ gia perpetuae stabilitatis obtineant firmitatem. Nos igitur pio desiderio fidelium nostrorum Plioconis videlicet Musoniensis Comitis, et Chepani Bacsi­ensis Comitis, atque fdio Stephani, filii bonaeme­moriae Mauri Comitis, fratris ipsorum, benignum praebentes assensum, Coenobio monachorum n i­gri Ordinis, quod ipsi in Liben praedio in lionorem S. Iacobi Apostoli construxerant, con­tulerunt; et frater eorumdem piae memoriae Co­mes Alexander nondum construendo in morte re­liquit, auctoritate nostra regia confirmamus. Prae­sentis etiam scripti serie notitiae posterorum volu­mus intimari, quod villa Liben, in qua ipsum monasterium est fundatuin, quondam fuit duorum cum suis pertinentiis: Alexandri et Seraphini Co­mitum, ex quorum genere iam fati fideles nostri descenderunt, quibus defunctis in regiam manurn deuoluta , a pluribus extraneis et successiue, tum ex donatione regia, turn etiarn emtionis titulomul­tis temporibus est possessa; postremo vero rursus in manum regiam deuoluta, et aliquamdiu a no­stris antecessoribus inclytae recordationis, Patre videlicet nostro , Rege Bela, et fratre nostro Eme­rico , est possessa; quam post decessum eiusdem Patris nostri praefatus frater noster praedictis fi­delibus ob suae fidelitatis constantiam et praecipue fratris ipsorum beatae memoriae Sauli tunc Co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom