Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
laudatus in suo solemni decreto ciuili querebatur, fidem, lucemque affundunt illa desideratam. Regestis liis grates deberemus ampliores, si decretum quoque ipsum, in septem paribus sub bulla aurea expeditum, iisque insertum, conserseruassent. Ast istud ibi, sicut cetera domi, deperiisse, eo minus videtur milii ambigendum: cum nec eximia Illustr. Adami Kollar, Bibliothecae CaesareoRegiae Praefecti, opera potuerit ibidem aliud, quam priuilegium eiusdem Andreae Statui eeclesiastico anno 1222. concessum, decretum item ipsius anno 1 2 51. innouatum detegi ; nec Comes Franciscus de Szecheny, bono meliori Hungariae natus, qui legatione ad regem vtriusque Siciliae functus , requirendi eiusdem curam insigni studio est amplexus, illud obtinuerit; neque Pius PP. VII. piae memoriae, bulla illa ardentissimo suo Serenissimo Caesareo - Regio, ac llaereditario Principi, Archi-Duci Austriae, Regni Ilungarie Palatino, perennique gloriae , dum Romae moratus fuit, complacendi desiderio quiuerit re-