Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tibi negare velimus, quod essemus aliquando cuiquam principum concessuri; quuin ad honorem et profectum tuum, quantum cum Deo possumus, efficaciter aspiramus. Licet autem affectuosas nobis preces porrexeris , pro dilecto filio — Babenburgensi Praeposito , germano — coniugis tuae, in Archiepiscopum Colocensem electo ; vt ei, quem in archiepiscopali officio tibi et regno tuo vtilem fore, ac necessarium confidebas , beneficium confirmationis conferre, ac donum pallei transmittere dignaremur; quia tamen apostolus docet, vt manus cito nemini imponamus , videlicet antequam de ipso, per examinationem canonicam, habeamus certitudinem pleniorem, et nos de ipsius praepositi aetate, ac litteratura eramus incerti; venerabili fratri nostro — archiepiscopo, et dilecto filio — praeposito Salceburgensi dedimus in mandatis, vt super iis diligenter inquirerent, et quod inuenirent, nobis fideliter intimarent; serenitati tuae litteris apostolicis intimantes , q.uod si litteratura non sokim eminens, sed saltem competens in eo foret inuenta , et aetas non solum perfecta, sed saltem perfectioni vicina, vsque adeo tuae desiderabamus satisfacere voluntati; vt, nisi tantus appareret in vtraque defectus , quod non deberet aliquatenus tolerari; temperato rigore, cum ipso curaremus ex gratia dispensare : alioquin non nostrae duritiae, sed ipsius posset insufficientiae imputari, si tua supplicatio circa ipsum optatum non sortiretur effectum. Praefatus autem Salceburgensis archiepiscopus nuper apostolatui nostro per suas litteras intimauit, quod accedens ad fines Yngariae duobus suffraganeis Colocensis Ecclesiae , aliisque viris idoneis in $ua praesentia constitutis ,