Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ad examinationem praedicti praepositi, iuxta formam mandati nostri , processit, asserens, se reperisse illum, textum expedite legenlem, et interpretantem eiusdem verba suo idiomate competenter, et apte praeterea de construclione grammatica respondentem ; quemdam vero militem , ipsius praepositi paedagogum , iuramento corporaliter praestito affirmantem , eum indubitanter esse viginti quinque annorum, et vltra, et liuic quidem aetati staturam corporis concordare. Nos ergo super iis liabito cum fratribus nostris diligenti tractatu, perpendimus euidenter , eum nec in iure canonico, nec in diuino eloquio, vel tenuiter commendatum, et aetatem ipsius non solum non esse perfectam, sed nec etiam perfectioni vicinam. Quae duo, videlicet aetas legitima et litteratura sufficiens, adeo sunt archiepiscopo necessaria, qui debet esse pater patrum, et magister magistrorum , vt, iuxta statutum Lateranensis concilii, si clerici praesumserint quemquam eligere , non soium in arcliiepiscopum, sed etiam episcopum, qui patiatur iu iiiis duobus , aut alterutro eorum defectum , praeter hoc, quod irrita est talis electio, ipsi ea vice sint eligendi potestate priuati , et per triennium a beneficiorum perceptione suspensi. Vnde , quod irritum ipso iure , nos non potuimus ratum liabere, misericorditer agentes ob tui gratiam et fauorem cum capitulo Colocensi, quod ei poenam, in praelibato decreto statutam, non duximus infiigendam. Dolemus autem non modicum, quod in hoc regiae non potuimus satisfacere voiuntati; ne, si forte deciinaremus ad dextram , vel sinistram, esset in manu nostra pondus et pondus , mensura et mensura, quorum vtrumque abominabile est 4 *