Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tiir, Vel per contractum acquisiuerint emtionis, cx eisdem possessionibus, propriis eorum manibus, aut sumtibus non excultis , decimas solitas exigendo, contra priuilegia sedis apostolicae videaris ageae. Ynde super lioc certificari per rescriptum apostolicum postulasti. Adiiciens aliam quaestionem, an illorum filii, qui Ecclesiae seruili conditione tenentur, traditi a parentibus militiae clericali, cum suorum conniuentia dominorum, vt Deoinea, cuius sunt, Ecclesia debeant deseruire , assequentes propterea libertatem, post tempus, eadem relicta, possint ad aliam se transferre. Nos vero in vtroque articulo fraternitati tuae satisfacere cupientes, taliter respondemus: quod, quum iidem cruciferi ex tenore priuilegiorum nostrorum decimas, de laboribus, quos suis manibus aut sumtibus eorum excolunt praedia, praestare tenentur decimas de laboribus alienis. In alio vero capituJo credimus distinguendum: vtrum eo tempore fuerint manumissi, et oblati ordini clericali, quod manumittendi Ecclesiae, dum vixerint, debent impendere famulatum in obsequiis diuinorum, et tunc transferendi se ad aliam est eis licentia deneganda ; vel manumissi exstiterint absolute , sicque lil^ertaiem habeant ad aliam transeundi. Datum Yiterbii Y. Idus Iunii anno decimo. " Apud Baluz. Tom. II. p. 42. L. X. epist. 73. Katona H. C. Tom. V. p. 56. A. CL 1207. Andreas II. II. H. iura Ecclesiae Spalatensis confirmat. In nomtne Sanctae Trinitatis , et indiuiduae Ynitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cliroatiae, Ramae, Seruiae, Galitiae, Lodo-