Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
meriae Rex, in perpetuum. ProuidaRegum discretio non solum quod expedit, debet instituere, scd , et Jegaliter instituta, ne sua fortitudine vel in minimo qualibet occasione destituantur, debita circumspectionis cautela praemunire. Ea proptei' instanti prece venerabilis patris Bermrdi, ArchiEpiscopi Spalatensis, dignanter inducti, vniuersa iura sanctae Spalatensis Ecclesiae, omnes Ecclesiasticas, seu rerum secularium possessiones , iurisdictiones quoque Episcopatuum, seu quarumlibet Ecclesiarum, immo vniuersaliter, quicquid iuste possidet, vel per ante — legitime in posterum poterit adipisci, eidem Ecclesiae pleno iure subiicimus , ad instar priuilegiorum Romanae Ecclesiae ; nominatim videlicet Signiensem , Nonensem , Scardonensem, Traguriensem, Corbauiensem, Tinniensem, Farensem, Bozenensem Episcopatus ; et Ecclesias S. Moysi, et Sancti Stephani de Salona , > cum omnibus pertinentiis suis ; Ecclesiam S. Stephani ante Spalatum, Ecclesiam S. Bartholomaei de Tini, viliam, quae dicitur Coriza, et villam Lauena, cum omnibus pertinentiis suis, siiuis videlicet, pratis , terris, vineis, et si quae sunt ibi molendina; et nominatim totum territorium sancti Yitalis , quod ad idem praedium spectat, non obstante priuilegio, per falsi suggestionem impetrato, quoddedimus T r ag u r i n i s, quando gerebamus ducalia. Decernentes insuper stabilimus, vt praedictus Archi-Episcopus, eiusque successores omnia molendina, quae in Salonae fluuio fuerint, habeant libera ab omni exactione tributi in perpetuum; ad releuandam illorum inopiam omnes sextarios farinae , qui seplimanaliter pertinebant ad Banum, ad vsum praedictae Ecclesiae