Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

filium nostrum P. Constantinopolitanum imperato­rem illustrem, et dilectum nlium nostrum I. tituli sanctae Praxedis presbiterum cardinalem, aposto­licae sedis legatum , a nefando et perfido Theodo­ro proditionaliter captos esse , multis eorum, qui cum ipsis erant , crudeliter interemtis. In qLio etsi occisorLim multitudinem lugeamus, et praedi­ctorum, imperatoris et legati, personis, continLiis curarum angustiis nostrum angentibiis animLim , anxiemur; cogitamus tamen et alia, quae nisi ille prouideat, qui aspera in vias planas, et praua in directa — ex hoc inopinabili, et lamentabili casu euenient detrimenta. Ex Iioc enim Graecorum per­fidia insolescet; consternabuntur animi Latinorum, existentiLim in partibus Romaniae, propter hoc in graui discrimine positorum. Christiani quoque, existentes in partibiis transmarinis, qui a Constan­tinopolitano personarum et rerum auxilium exspe­ctabant, his auditis rumoribus, obstupescent, et assumet aLidaciam feritas paganorum : et sic dicti casus tristitia totum tangit populum Christianum, quae CLim communis sit aliis, nobis et tibi esse dignoscitur specialis, quum nec apostolicae sedis legatus, nec dictLis imperator, qui tibi tam propin­guo vincLilo est coniunctus, sine nostra et tua in­iuria et opprobrio valeant detineri. Hortamur igi­tur Serenitatem tuam, roganms et obsceramus in Domino, quatemis omni mora postposita, solle­mnes nuncios ad praefatum TheodorLim cuin omni festinatione transmittas, et ab eo Imperatoris et Cardinalis personas blandis aspera regaliter admi­scendo, requiras; quia confidimus, quod eos con­sideratione tua restituet libertati, praesertim me­tLiens Uii exercitus apparatum, quem ipsi nuncii

Next

/
Oldalképek
Tartalom