Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

5Ui sibi poterunt insinuare, prudenter innuendo, te vsurum viribus , si proficere nequiueris preci­bus apud eum. Dat. Ferentini V. KaL Augusti , poritif. nostri anno secundo. Apud Raynald. ad A. MCCXXIf. n. XV. Hon. Epis. 544. L. JI. katona H. C. Tom. V. p. 255. A. Cli. 1217. Jndreas II. 11- II. pro Magislri Pincernarum dtgnitate , in gratiam Laurentii , secum in terram sacrarn profecturi resignata, Alexandro Comiti 500. marcas e prouentibus fodinalibus addicit. In nomine sanctae Trinitatis , et indiuiduae A"nitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dai­matiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lo­domeriaeque Rex. Excelientissima regum nobili­tas, licet singulis, suae ditioni subditis, iuxta quo­rumiibet status et diiferentias prouidere debeat , ilios tamen benignius amplecti debet et fouere, quos nec suarum rerum dispendia, nec yiarum di­scrimina , nec laborum grauitas, nec temporum alteritas , a iida Regii lateris custodia potuerunt aliquatenns sequestrare. Cum itaque per innume­ra probitatum inerita , quae singillatim percurrere non possumus ad regni nostri proficuum et hono­rem noster fidelis et diiectus Aiexander in nostri Pincernarum Magistratu feliciter et prospere, lon­go iapsu temporum nobis deseruiisset, cum post­modum ad viae Sanctae subsidium properandi no­bis instaret necessitas , memoratam nostri fidelis Aiexandri Magistri dignitatem', nihil in eius cogi­tantes praeiudicium pro redditibus marcarum tre­centarum commutauimus , eiusdem dignitatis offi­cium et honorem nostro fideli Laurentio , qui no­biscum peregrinationis votum assumsit, assignan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom