Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

stentibus , et Ecclesias Dei gubernantibus. Iula Palatino , Bancone Bano, Ypoch wajwoda , Dyo­nisio magistro tauarnicorum, Ochuz Curiali Comi­te existentibus; regni nostri anno duoclecimo. " Ex archiuo Ghymessiensi. yl. Ch. 1217. Idem Honorius Episcopum Varadiensem, ob pecuniam pro S. Chrysmate extortam , carpit. Honorius — Episcopo Yaradiensi — Dilecti filii Archipresbiter et Clerici de — — no­bis conquerendo monstrarunt, quod tu praetextu cuiusdam consuetudinis , quae dici debet potius corruptela pro chrismatis exhibitione singulis an­nis ab eis quamdam pecuniae summam exigis et extorques ; et quia nuper eam tibi soluere nolue­runt, tu eos ab officiis et beneficiis suspendisti. Cum igitur id vitium sapiat Sirnoniae, ac exactio­nes et extorsiones huiusmodi generale concilium interdicat; fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita , suspensionis sen­tentiam , quam in eos tulisti , reuocans per te ipsum, illos super hoc de cetero non molestes ; cum id non possemus in patientia tolerare. Datum Anagniae 5. Kal. Iulii Pont. nostri anno primo. Ex eodem libro f. epist. CXVII. Ibid. p. 163. A. Ch. 1217. Idern Honorius Petri, Imperatoris Constantin. capti causam eidem Andreae commendat. Illustri regi Yngariae. Cibauit nos Dominus Deus absynthio et inebriauit amaritudine mentem nostram , quia vox lamentationis et doloris auri­bus nosfris insonuit, nunciumque durum recepi­mus, et amarum; videlicet carissimum in Christo

Next

/
Oldalképek
Tartalom