Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Laterani VII. itlus Martii, pontificatus nostri anno primo. " Apud Sclimittli Agr. Epp. P. I. p. 113. A. Ch. 1217. Idem Ilonorius aliam quoque ab eodem Ca­tapano factam donationem confirmat. Honorius — — dilectis filiis sacerdotibus et Clericis S. Crucis de Wid, salutem. — Quum a nobis petitur — — Eapropter dilecti in Domino iilii, vestris supplicationibus benigno concurrentes assensu , quartam decimarum parochiae ecclesiae vestrae, ac decimas horrei eiusdem ecclesiae, quas vobis venerabilis frater noster C. Agriensis episco­pus, diaecesanus Vester , capituli sui accedente consensu, vobis contulit intuitu pietatis; sicut vo­bis pie, ac prouide sunt collatae, vobis et per vos eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus. Datum Laterani XVI. Kal. Apr. pontificatus nostri anno primo. u E MSS. Battyanianis L. I. epist. 253. Katona H. C. T. V. p. 238. A. Ch. 1217. Idem Ilonorius Patriarchae Constantinopoli­tano significat, se necessitatum fuisse ad Petrum An­tissiodorensem, Andreae II. Ii. II. socerum, imperiali diademate incingendum. Patriarchae Constantinoplitano Sane fa­ctum est nuper aDomino, quod imperio Constan­tinopolitano vacante, vocatus ad illud carissimus in Christo filius noster, P. Antissiodorensis comes, ad sedem apostolicam cuin nobili muliere, Y (Yo­lanta) vxore sua, ex insperato veniens, nobis op­portune, importune , in omnimodae humilitatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom