Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

spirilu supplicauit , mullipiicatis intercessionibus , plurimum 11011 solum exorantium, sed et obtestan­tium in nomine Iesu Christi, vt dignaremur ipsum in Imperatorem, et vxorem suam in imperatricem de nostrae potestatis jdenitudine coronare, Nos autem, Jicet id pluries denegassemus eisdem, ne quis posset, quamuis de superfluo, suspicari, quod in ecclesiae Constantinopolitanae praeiudicium fa­ceremus ; quia tamen timebatur a multis, ne, si sic a nobis confusus discederet, non solum sibi, sed vniuerso imperio graue dispendium immineret; condescendentes tandem, ipsos sine tuo, vel alte­rius praeiudicio vel contemtu , in ccclesia Beati Laurentii foris inuros vrbis duximus solemniter coronandos. Quod ad hoc diuino nutu credimus esse actum, vt cum Imperatores Conslantinopoli­tani, qui fuerunt pro tempore, cornu superbiae contra Bomanam ecclesiam erigentes, dedignati fu­erint recognoscere ipsam matrem omnium Christi fidelium generalem, propter quod ab cis imperi­uin est translatum, nunc in ecclesia generali nec vestigium appareat perfidiae praecedentis: isto tan­quam deuoto , et humili filio a summo pontifice coronato : quare generatio et generatio laudent opera domini, qui suscipiens mansuetos, vsque ad terram humiliat peccatores. Cum igitur beneplaci­tis nostris te tanquam honorabile membrum capi­ti obsequi deceat humiliter, et deuote, fraternita­tem tuam rogamus, et monemus attentius, per apostolica scripta mandantes , quatenus quod per nos actum est, innno per ministerium nostruniDo­minus voluit operari, gratanter acceptans , Impe­ratorem praedictuni ad solium suuin cum nostrae gratiae plenitudinc acccdentem, suscipias hilariter, Tom, III. io

Next

/
Oldalképek
Tartalom